Psalms 35

CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine. etc. CASS. Duo sunt genera peccantium: quia vel infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis; vel blasphemi qui libere peccant, quasi Deus non curet hoc; unde est: etc. AUG. Descriptio iniqui viri. CAS. Quia dolus noluit studere legi, qua per ignorantiam excusetur. AUG. Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de ignorantia. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quaedam quae, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. ID. Id est, corde, ubi praecepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quae est inimica Deo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt est a te. AUG. Vel id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Id est praedicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quae post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinae, sed Deus illuminat. AUG. Quod horum misereris, hos excaecas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. ID. Non potest res exprimi, sed per hanc similitudinem innuit, ut pleni mentem perdant, ne suos jam agnoscant patres, filios, caeterosque amicos. Vel, tunc in re ebrii, qui modo sperant. Quasi: Impetus erit gratiae et misericordiae ad inebriandos. ID. Non ut transitoria sit beatitudo, sed copiosa. Vel, voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel, sapientia Christi torrens, quia subita et rapida. CAS. Christe, id est, initium omnis boni; et quia per ejus praedicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo ut in hoc saeculo tutius eatur. . .
Copyright information for VulgGlossa